monumenta.ch > Hieronymus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 117, 5
Quid igitur? scelus est sancti viri habere contubernium? Obtorto collo me in ius trahis ut aut probem quod nolo, aut multorum invidiam subeam. Sanctus vir nunquam a matre filiam seiungit: utramque suscipit, et utramque veneratur. Sit quamlibet sancta filia, mater vidua indicium castitatis est. Si coaevus tuus est ille nescio quis, matrem tuam honoret ut suam: si senior, te ut filiam diligat, et parentis subiiciat disciplinae. Non expedit amborum famae, plus te illum amare quam matrem: ne non videatur in te affectum eligere, sed aetatem. Et haec dicerem, si fratrem Monachum non haberes, si domesticis careres praesidiis. Nunc vero, proh dolor. inter matrem atque germanum, et matrem viduam, fratremque Monachum, cur se alienus interserit? Bonum quidem est, ut te et filiam noveris et sororem. Si autem utrumque non potes, et mater quasi dura respuitur, saltem frater placeat. Si frater asperior est, mollior sit illa quae genuit. Quid palles? quid aestuas? quid vultum rubore suffundis, et trementibus labiis impatientiam pectoris contestaris? Non superat amorem matris et fratris, nisi solius uxoris affectus.