monumenta.ch > Hieronymus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 117, 4
Sed forte respondeas: Non bene morata mater est, res saeculi cupit, amat divitias, ignorat ieiunium, oculos stibio linit, vult compta procedere, et nocet proposito meo, nec possum cum huiusmodi vivere. Primum quidem etiamsi talis est, ut causaris, maius habebis praemium, si talem non deseras. Illa te diu portavit in utero, diu aluit, et difficiliores infantiae mores blanda pietate sustinuit. Lavit pannorum sordes, et immundo saepe foedata est stercore. Assedit aegrotanti; et quae pro te sua fastidia sustinuit, tua quoque passa est. Ad hanc perduxit aetatem; ut Christum amares, docuit. Non tibi displiceat eius conversatio, quae te sponso tuo virginem consecravit. Quod si ferre non potes et delicias eius fugis: atque (ut hoc vulgo solet dici) saecularis est mater, habes alias virgines, habes sanctum pudicitiae chorum. Quid matrem deserens, eum eligis , qui forsitan suam reliquit sororem et matrem? Illa difficilis; sed iste facilis. Illa iurgatrix: ergo iste placabilis. Quaero, utrum virum secuta sis, an postea inveneris? Si eum secuta es, manifestum est matrem reliqueris. Si postea reperisti, ostendis quid in matris hospitio non potueris invenire. Durus dolor est, et meo mucrone me vulnerans. Qui ambulat, inquit, simpliciter, ambulat confidenter . Tacerem , si me non morderet conscientia, et in aliis meum crimen non reprehenderem: nec per trabem oculi mei alterius festucam viderem. Nunc autem cum inter fratres procul habitans, eorumque fruens contubernio honeste sub arbitris, et videam raro, et videar: impudentissimum est huius te verecundiam non sequi, cuius sequi testeris exemplum. Quod si dixeris: Et mihi sufficit conscientia mea: habeo Deum iudicem, qui meae vitae est testis; non curo quid loquantur homines: audi Apostolum scribentem: Providentes bona, non solum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus . Si quis te carpit, quod sis Christiana, quod sis virgo, ne cures, quod ideo dimiseris matrem, ut in monasterio inter virgines viveres: talis detractio laus tua est. UBI NON LUXURIA in puella Dei, sed duritia carpitur, crudelitas ista pietas est. Illum enim praefers matri, quem praeferre iuberis et animae tuae. Quem si et ipsa praetulerit, et filiam te sentiet et sororem.