monumenta.ch > Hieronymus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 117, 2
Primum vos scire cupio soror et filia, me non idcirco scribere, quia aliquid de vobis sinistrum suspicer; sed ne caeteri suspicentur vestram me orare concordiam. Alioquin (quod absit) si peccatorum vos existimarem glutino cohaesisse, nunquam scriberem; sciremque me surdis narrare fabulam. Deinde hoc obsecro, ut si mordacius quippiam scripsero, non tam meae putetis austeritatis esse, quam morbi. Putridae carnes ferro curantur et cauterio: venena serpentino pelluntur antidoto. Quod satis dolet, maiori dolore expellitur. Ad extremum hoc dico, quod si etiam haec conscientia criminis vulnus non habeat, habet tamen fama ignominiam. Mater et filia, nomina pietatis, officiorum vocabula, vincula naturae, secunda post Deum foederatio. Non est laus, si vos diligitis: scelus est, quod odistis. Dominus Iesus subiectus erat parentibus suis : venerabatur matrem, cuius erat ipse pater. Colebat nutritium, quem nutriverat: gestatumque se meminerat alterius utero, alterius brachiis. Unde et in cruce pendens, commendat parentem discipulo , quam nunquam ante crucem dimiserat.