monumenta.ch > Hieronymus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 117, 1
PRAEFATIO. Retulit mihi quidam frater e Gallia, se habere sororem virginem, matremque viduam, quae in eadem urbe divisis habitarent cellulis: et vel ob hospitii solitudinem, vel ob custodiendas facultatulas, praesules sibi quosdam Clericos assumpsissent; ut maiore dedecore iungerentur alienis, quam a se fuerant separatae. Cumque ego ingemiscerem, et multo plura tacendo quam loquendo significarem. Quaeso te, inquit, corripias eas litteris tuis, et ad concordiam revoces; ut mater filiam, et filia matrem agnoscat. Cui ego: Optimam, inquam, mihi iniungis provinciam: ut alienus conciliem, quas filius fraterque non potuit. Quasi vero Episcopalem cathedram teneam, et non clausus cellula, ac procul a turbis remotus, vel praeterita plangam vitia, vel vitare nitar praesentia. Sed et incongruum est latere corpore, et lingua per totum orbem vagari. Et ille: Nimium, ait, formidolosus es. Ubi illa quondam constantia, in qua multo sale orbem defricans , Lucillianum quippiam retulisti? Hoc est, aio, quod me fugat, et labra dividere non sinit. Postquam enim arguendo crimina, factus sum criminosus, et iuxta tritum vulgi sermone proverbium: Iurgantibus, et negantibus cunctis, nec aures me credo habere, nec tactum: ipsique parietes in me maledicto resonarunt, et in me psallebant qui bibebant vinum : coactus malo tacere didici, rectius esse arbitrans, ponere custodiam ori meo, et ostium munitum labiis meis , quam declinare cor meum in verba malitiae: et dum carpo vitia, in vitium detractionis incurrere. Quod cum dixissem: Non est, inquit, detrahere, verum dicere; nec privata correptio generalem facit doctrinam; cum aut rarus, aut nullus sit, qui sub huius culpae rea tum cadat. Quaeso ergo te, ne me tanto itinere vexatum, frustra venisse patiaris. Scit enim Dominus, quod post visionem sanctorum Locorum, hanc vel maxime causam habui, ut cum tuis litteris sorori mederer ac matri. Et ego: Iamiam, inquam, quod vis faciam: nam et epistulae transmarinae sunt, et specialiter sermo dictatus, raro potest invenire quos mordeat. Te autem obsecro, ut clam sermonem hunc habeas. Cumque portaveris eum pro viatico, si auditus fuerit, laetemur pariter, si autem contemptus fuerit, quod et magis reor, ego verba perdiderim, tu itineris longitudinem.