monumenta.ch > Hieronymus > sectio 4 > sectio 20

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 116, 20
'Magna mihi videtur quaestio, quid sit esse sub Lege sic, quemadmodum Apostolus culpat. Neque enim propter circumcisionem hoc eum arbitror dicere, aut illa sacrificia, quae tunc facta a patribus, nunc a Christianis non fiunt, et caetera huiusmodi, sed hoc ipsum etiam quod Lex iubet: Non concupisces , quod fatemur certe Christianos debere observare, atque evangelica maxime illustratione praedicari. Legem dicit esse sanctam, et mandatum sanctum et iustum et bonum . Deinde subiungit, Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit: sed peccatum ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem, ut fiat supra modum peccator, aut peccatum, per mandatum . Quod autem hic dicit, peccatum per mandatum fieri supra modum, hoc alibi ait: Lex subintravit, ut abundaret delictum. Ubi autem abundavit delictum, superabundavit et gratia . Et alibi, cum superius de dispensatione gratiae loqueretur, quod ipsa iustificet, velut interrogans ait. Quid ergo Lex? Atque huic interrogationi continuo respondit: Praevaricationis gratia posita est, donec veniet semen, cui promissum est . Hos ergo damnabiliter dicit esse sub Lege, quos reos facit Lex, non implentes Legem, dum non intelligendo gratiae beneficium ad facienda Dei praecepta, quasi de suis viribus superba elatione praesumunt. Plenitudo enim Legis caritas . Caritas vero Dei diffusa est in cordibus nostris, non per nosipsos, sed per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis . Sed huic rei quantum satis est explicandae, prolixior fortasse et sui proprii voluminis sermo debetur. Si ergo illud, quod Lex ait, Non concupisces , si humana infirmitas gratia Dei adiuta non fuerit, sub se reum tenet, et praevaricatorem potius damnat, quam liberat peccatorem, quanto magis illa, quae significationis causa praecepta sunt, circumcisio, et caetera, quae revelatione gratiae latius innotescente, necesse fuerat aboleri, iustificare neminem poterant? Non tamen ideo fuerant tanquam diabolica gentium sacrilegia fugienda, etiam cum ipsa gratia iam coeperat revelari, quae umbris talibus fuerat praenuntiata; sed permittenda paululum eis, maxime qui ex illo populo, cui data sunt, venerant. Postea vero tanquam cum honore sepulta sunt, a Christianis omnibus irreparabiliter deserenda.'