monumenta.ch > Gregorius Magnus > 42 > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 116, 14
'Cur autem non dicam praecepta illa veterum sacramentorum nec bona esse, quia non eis homines iustificantur; umbrae enim sunt praenuntiantes gratiam, qua iustificamur: nec tamen mala, quia divinitus praecepta sunt, temporibus personisque congruentia: cumque me adiuvet etiam prophetica sententia, qua dicit Deus se illi populo dedisse praecepta non bona ? Forte enim propterea non dixit mala; sed tantum non bona, id est, non talia, ut illis homines boni fiant, aut sine illis boni non fiant. Vellem me doceret benigna sinceritas tua, utrum simulate quisquam sanctus orientalis cum Romam venerit, ieiunet sabbato, excepto illo die Paschalis vigiliae. Quod si malum esse dixerimus, non solum Romanam Ecclesiam, sed etiam multa ei vicina, et aliquanto remotiora damnabimus, ubi mos idem tenetur et manet. Si autem non ieiunare sabbato malum putaverimus, tot Ecclesias Orientis, et multo maiorem orbis Christiani partem, qua temeritate criminabimur? Placetne tibi, ut medium quiddam esse dicamus, quod tamen acceptabile sit ei, qui hoc non simulate, sed congruenti societate atque observantia fecerit? Et tamen nihil inde legimus in Canonicis libris praeceptum esse Christianis: quanto magis illud malum dicere non audeo, quod Deum praecepisse ipsa Christiana fide negare non possum: qua [al. quia didici non eo me iustificari, sed gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum?'