monumenta.ch > Hieronymus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 116, 7
'Non est, inquis, credibile, hoc in Petro Paulum, quod ipse Paulus fecerat, arguisse. Non nunc inquiro quid fecerit, sed quid scripserit quaero. Hoc ad quaestionem quam suscepi maxime pertinet; ut veritas divinarum Scripturarum ad nostram fidem aedificandam memoriae commendata, non a quibuslibet, sed ab ipsis Apostolis, ac per hoc in Canonicum auctoritatis culmen recepta, ex omni parte verax atque indubitanda persistat. Nam si hoc fecit Petrus quod facere debuit, mentitus est Paulus, quod eum viderit non recta ingredientem ad veritatem Evangelii. Quisquis enim hoc facit quod facere debet, recte utique facit: et ideo falsum de eo dicit, qui dicit eum non recte fecisse, quod eum novit facere debuisse. Si autem verum scripsit Paulus, verum est quod Petrus non recte tunc ingrediebatur ad veritatem Evangelii. Id ergo faciebat quod facere non debebat: e si tale aliquid Paulus ipse iam fecerat, correctum potius etiam ipsum credam, coapostoli sui correctionem non potuisse negligere, quam mendaciter aliquid in sua epistula posuisse. Et si hoc non in epistula qualibet, quanto magis in illa, in qua praelocutus ait: Quae autem scribo vobis, ecce coram Deo quia non mentior?'