monumenta.ch > Hieronymus > sectio 5 > Ioel, 1 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 114, 2
Mirati sumus in opere tuo utilitatem omnium Ecclesiarum, ut discant qui ignorant, eruditi testimoniis Scripturarum, qua debeant veneratione Sancta suscipere, et altaris Christi ministerio deservire; sacrosque calices, et sancta velamina, et caetera, quae ad cultum Dominicae pertinent Passionis, non quasi inania, et sensu carentia sanctimoniam non habere; sed ex consortio Corporis et Sanguinis Domini eadem qua Corpus eius et Sanguis maiestate veneranda. 3. Suscipe igitur Librum tuum, imo meum, et ut verius loquar, nostrum: cumque mihi faveris, tuus fautor eris. Tibi enim meum sudavit ingenium, et facundiam graecam latinae linguae volui paupertate pensare. Neque vero ut diserti interpretes faciunt, verbum verbo reddidi; nec adnumeravi pecuniam, quam mihi per partes dederas, sed pariter appendi; ut nihil desit ex sensibus, cum aliquid desit ex verbis. Epistulam autem tuam idcirco in latinum verti, et huic volumini praeposui, ut omnes, qui legerint, sciant me non temeritate et iactantia, sed praeceptis Beatitudinis tuae suscepisse onus ultra vires meas. Quod an consecutus sim, tuo iudicio derelinquo. Certe si imbecillitatem reprehenderis, voluntati veniam commodabis.