monumenta.ch > Lucanus > sectio 833 > sectio 27 > CAPUT XXXIV [ Al. LVIII]. Quomodo admonendi qui bona nec inchoant et qui inchoata non absolvunt. > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 112, 18
Quaeso igitur te, et iterum atque iterum obsecro , ut ignoscas disputatiunculae meae: et quod modum meum egressus sum, tibi imputes, qui coegisti ut rescriberem , et mihi cum Stesichoro oculos abstulisti. Neque me putes magistrum esse mendacii, qui sequor Christum dicentem: Ego sum via, veritas, et vita ; nec potest fieri, ut veritatis cultor, mendacio colla submittam. Neque mihi imperitorum plebeculam concites, qui te venerantur ut Episcopum, et in Ecclesia declamantem, Sacerdotii honore suspiciunt: me autem aetatis ultimae et pene decrepitum, ac Monasterii et ruris secreta sectantem parvipendunt. Et quaeras tibi quos doceas, sive reprehendas. Ad nos enim tantis maris atque terrarum spatiis a te divisos vix vocis tuae sonus pervenit. Et si forsitan litteras scripseris, ante eas Italia ac Roma suscipient, quam ad me cui mittendae sunt, deferantur.