monumenta.ch > Hieronymus > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 112, 15
Sequitur in Epistula tua: Non ideo Petrum emendavit, quod paternas traditiones observaret: quod si facere vellet, nec mendaciter, nec incongrue faceret. Iterum dico: quandoquidem Episcopus es, Ecclesiarum Christi magister, ut probes verum esse quod asseris suscipe aliquem Iudaeorum, qui factus Christianus, natum sibi filium circumcidat, qui observet sabbatum, qui abstineat a cibis quos Deus creavit ad utendum cum gratiarum actione; qui quartadecima die mensis primi agnum mactet ad vesperam; et cum hoc feceris, imo non feceris (scio enim te Christianum, et rem sacrilegam non esse facturum) velis nolis, tuam sententiam reprobabis: et tunc scies opere, difficilius esse confirmare sua, quam aliena reprehendere. Ac ne forsitan tibi non crederemus, imo non intelligeremus quid diceres (frequenter enim in longum sermo protractus caret intelligentia: et dum non sentitur, minus reprehenditur) inculcas et replicas: Hoc Iudaeorum Paulus dimiserat, quod malum habebant. Quod est malum Iudaeorum, quod Paulus dimiserat? Utique illud quod sequitur: quod ignorantes Dei iustitiam, et suam volentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti . 'Deinde quod post passionem et resurrectionem Christi, dato ac manifestato sacramento gratiae secundum ordinem Melchisedech, adhuc putabant vetera sacramenta, non ex consuetudine solemnitatis, sed ex necessitate salutis esse celebranda: quae tamen si nunquam fuissent necessaria, infructuose atque inaniter pro eis Machabaei martyres fierent.' Postremo illud quod praedicatores gratiae Christianos Iudaei, tanquam hostes Legis persequerentur . 'Hos atque huiusmodi errores et vitia dicit se damna et ut stercora arbitratum, ut Christum lucrifaceret' .