monumenta.ch > Hieronymus > ad Corinthios I, 1 > Petri I, 3 > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 112, 11
Didicimus, quod propter metum Iudaeorum et Petrus et Paulus aequaliter finxerint se Legis praecepta servare. Qua igitur fronte, qua audacia Paulus in altero reprehendit , quod ipse commisit? Ego, imo alii ante me exposuerunt causam quam putaverant, non officiosum mendacium defendentes, sicut tu scribis: sed ostendentes honestam dispensationem, ut et Apostolorum prudentiam demonstrarent, et blasphemantis Porphyrii impudentiam coercerent, qui Paulum et Petrum puerili dicit inter se pugnasse certamine: imo exarsisse Paulum in invidiam virtutum Petri, et ea scripsisse iactanter, quae vel non fecerit, vel si fecerit, procaciter fecerit id in alio reprehendens quod ipse commiserit. Interpretati sunt illi ut potuerunt. Tu quomodo istum locum edisseres? utique meliora dicturus, qui veterum sententiam reprobasti.