monumenta.ch > Hieronymus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 112, 8
Haec non debent molesta esse lectori, sed et mihi et illi utilia, ut probemus ante Apostolum Paulum non ignorasse Petrum imo principem huius esse decreti, Legem post Evangelium non esse servandam. Denique tantae auctoritatis Petrus fuit, ut Paulus in epistula sua scripserit: Deinde post annos tres veni Ierosolymam videre Petrum, et mansi apud eum diebus quindecim . Rursumque in consequentibus: Post annos quatuordecim ascendi iterum Ierosolymam cum Barnaba, assumpto et Tito. Ascendi autem secundum revelationem, et exposui cum eis Evangelium quod praedico in gentibus , ostendens se non habuisse securitatem praedicandi Evangelii, nisi Petri et caeterorum Apostolorum qui cum eo erant, fuisset sententia roboratus. Statimque sequitur: Separatim autem his, qui videbantur aliquid esse; ne forte in vacuum currerem, aut cucurrissem. Quare separatim, et non publice ? Ne forte fidelibus qui ex numero Iudaeorum, Legem putabant esse servandam, et sic credendum in Domino Salvatore, fidei scandalum nasceretur. Ergo et eo tempore cum Petrus venisset Antiochiam (licet hoc Apostolorum Acta non scribant, sed affirmanti Paulo credendum sit) in faciem illi Paulus restitisse se scribit, quia reprehensibilis erat. Prius enim quam venirent quidam a Iacobo, cum gentibus edebat: cum autem venissent, subtrahebat se, et segregabat, timens cos qui ex circumcisione erant. Et consenserunt simulationi eius caeteri Iudaei: ita ut Barnabas adduceretur ab his in illam simulationem. Sed cum vidissem, inquit, quod non recte ingrediebantur ad veritatem Evangelii, dixi Petro coram omnibus: Si tu cum sis Iudaeus, gentiliter et non Iudaice vivis, quomodo cogis gentes iudaizare? et caetera. Nulli ergo dubium est, quod Petrus Apostolus sententiae huius, cuius nunc praevaricator arguitur, primus auctor exstiterit. Causa autem praevaricationis, timor est Iudaeorum. Dicit enim Scriptura, quod primum edebat cum gentibus; cum autem venissent quidam a Iacobo, subtrahebat se, et segregabat, timens eos qui ex circumcisione erant. Timebat autem Iudaeos, quorum erat Apostolus; ne per occasionem gentilium a fide Christi recederent; et imitator pastoris boni, perderet gregem sibi creditum.