monumenta.ch > Hieronymus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 110, 7
'Haec porro non tantum scientia qualis quisque sit, verum etiam praescientia qualis futurus sit, si est in sanctis et beatis Angelis, et quomodo fuerit beatus diabolus aliquando, cum adhuc bonus angelus esset, sciens futuram iniquitatem suam, et sempiternum supplicium, omnino non video. De qua re, si tamen eam nosse opus est, vellem abs te audire quid sentias. Vide quid faciant terrae ac maria, quae nos corporaliter dirimunt. Si haec epistula mea, quam legis, ego essem, iam mihi diceres, quod quaesivi: nunc vero quando rescribes? quando mittes? quando perveniet? quando accipiam? et tamen utinam quandoque fiat, quod tam cito fieri non posse quam volumus, quanta possumus tolerantia sustinemus. Unde recurro ad illa verba epistulae tuae dulcissima, sanctique desiderii tui plenissima, et ea facio vicissim mea: Utique mereremur complexus tuos; et collatione mutua vel doceremus aliqua, vel disceremus: si tamen esse ullo modo posset, quod ego te docerem.