monumenta.ch > Lucanus > sectio 518 > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 110, 4
'Quid ergo? fortasse dura, sed certe salubria verba tua tanquam caestus Entelli pertimescam. Caedebatur ille, non curabatur, et ideo vincebatur, non sanabatur. Ego autem si medicinalem correptionem tuam tranquillus accepero, non dolebo. Si vero infirmitas vel humana, vel mea etiam cum veraciter arguitur, non potest non aliquantulum contristari; melius tumor capitis dolet, dum curatur, quam dum ei parcitur; et non sanatur. Hoc est enim quod acute vidit, qui dixit, utiliores esse plerumque inimicos obiurgantes, quam amicos obiurgare metuentes. Illi enim dum rixantur, dicunt aliquando vera, quae corrigamus: isti autem minorem quam oportet exhibent iustitiae libertatem, dum amicitiae timent exasperare dulcedinem. Quapropter et si forte bos, ut tibi videris, lassus senectute corporis, non vigore animi tamen, in area dominica fructuoso labore desudans; ecce adsum , si quid perperam dixi, fortius fige pedem. Non mihi esse debet molestum pondus aetatis tuae, dummodo conteratur palea culpae meae.