monumenta.ch > Lucanus > sectio 96 > Ioannes, 7 > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 110, 3
'Restat igitur, ut laedere me rescribendo disponeres, si certo documento meas esse illas litteras nosses. Atque ita, quia non credo quod iniuste me laedendum putares, superest ut agnoscam peccatum meum, quod prior te illis litteris laeserim, quas meas esse negare non possum. Cur itaque conor contra fluminis tractum, ac non potius veniam peto? Obsecro ergo te per mansuetudinem Christi, ut si te laesi, dimittas mihi, nec me vicissim laedendo, malum pro malo reddas. Laedes autem me, si mihi tacueris errorem meum, quem forte inveneris in scriptis vel in dictis meis. Nam si ea in me reprehenderis, quae reprehendenda non sunt, te potius laedis quam me: quod absit a moribus et sancto proposito tuo, ut hoc facias voluntate laedendi, culpans in me aliquid dente maledico, quod mente veridica scis non esse culpandum. Ac per hoc aut benevolo corde arguas, etiam si caret delicto quem arguendum putas: aut paterno affectu mulceas, quem abiicere nequeas. POTEST ENIM FIERI, ut tibi videatur aliud, quam veritas habet, dum tamen aliud, abs te non fiat, quam caritas habet. Nam et ego amicissimam reprehensionem tuam gratissime accipiam, etiamsi reprehendi non meruit, quod recte defendi potest. Aut agnoscam simul et benevolentiam tuam, et culpam meam: et quantum Dominus donat, in alio gratus, in alio emendatus inveniar.