monumenta.ch > Hieronymus > 16 > sectio 78

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Epistulae, 4, 106, 78
Centesimo vigesimo nono, Propter legem tuam sustinui te, Domine . Dicitis vos in Graeco invenisse: Propter nomen tuum; et nos confitemur plura exemplaria sic reperiri. Sed quia veritati studemus, quid in Hebraeo sit, simpliciter debemus dicere. Pro, nomine, sive, lege, apud eos legitur THIRA, quod Aquila interpretatus est φόβον, timorem: Symmachus; et Theodotion νόμον, id est, legem, putantes THORA, propter litterarum similitudinem Iod, et Vau, quae tantum magnitudine distinguuntur. Quinta Editio, terrorem, interpretata est, Sexta, verbum.