monumenta.ch > Hieronymus > sectio 68

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Epistulae, 4, 106, 68
Centesimo sexto : Et statuit procellam eius in auram, et siluerunt fluctus eius . Hoc ergo quod pro isto in Graeco invenisse vos dicitis: καὶ ἐπετίμησεν τῇ καταιγίδι αὐτῆς, καὶ ἒστη, superfluum est. In eodem. Et deduxit eos in portum voluntatis eorum . Pro quo invenisse vos dicitis: In portum voluntatis suae. Sed in Hebraeo non habet EPHSAU, quod voluntatis suae significat, sed EPHSAM, quod voluntatis eorum sonat.