monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2 > 41 > sectio 66

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Epistulae, 4, 106, 66
Centesimo quarto: Dedit terra eorum ranas . Pro quo in Graeco ἐξῆρψεν vos legisse dicitis. Quod potest ita interpretari: Ebullivit terra eorum ranas; sed et in hoc nulla est sensus mutatio: et nos antiquam interpretationem sequentes, quod non nocebat, mutare noluimus. In eodem: Et contrivit lignum finium eorum . Pro quo in Graeco invenisse vos dicitis, omne lignum. Sed et hoc additum est, et superfluum. in eodem: Quoniam memor fuit verbi sancti sui, quod habuit ad Abraham puerum suum . Pro quo in Graeco legisse vos dicitis, ὃν διέθετο, id est, quod disposuit. Ita enim et in Hebraeo, et apud Septuaginta habetur Interpretes: ἐμνήσθη τοῦ λόγου τοῦ ἁγίου αὐτοῦ, τοῦ πρὸς Ἀβραὰμ τὸν δοῦλον αὐτοῦ. Ergo quod in Graeco dicitur, ὄν διέθιτο, in hoc loco et superfluum est, et radendum.