monumenta.ch > Gregorius Magnus > cap. XXIII]. > sectio 51

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Epistulae, 4, 106, 51
Septuagesimo octavo: Posuerunt Ierusalem in pomorum custodiam . Quod Graece εἰς ὀπωροφυλὰκιον, dicitur, nec aliter potest verti, quam a nobis translatum est. Significat autem speculam quam custodes satorum et pomorum habere consueverunt: ut de amplissima urbe parvum tuguriolum vix remanserit. Hoc secundum Graecos. Caeterum in Hebraeo LIIN scriptum habet; quod Aquila vertit λιθόριον, id est, acervum, et cumulum, lapidum, quibus vineae et agri purgari solent.