monumenta.ch > Hieronymus > sectio 31

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Epistulae, 4, 106, 31
Quinquagesimo quarto: Exspectabam eum, qui salvum me fecit . Et dicitis vos invenisse in Graeco: Exspectabam Deum, quod additum est. In eodem: A pusillanimitate spiritus . Et in Graeco invenisse vos dicitis, ἀπὸ ὀλιγοψυχίας, quod proprie pusillanimitas dicitur. Sed sciendum quod pro ὀλιγοψυχία, Aquila, et Symmachus, et Theodotion, et Quinta Editio interpretati sunt, ἀπὸ πνεύματος, id est, a spiritu; et in Hebraeo scriptum sit MERUA: omnisque sensus ita apud eos legatur: Festinabo, ut salver a spiritu tempestatis, et turbinis . In eodem: Quoniam si inimicus maledixisset . In Graeco ὠνείδισεν, hoc est, exprobrasset, positum est. Sed inter maledicta et opprobria sensum non discrepare perspicuum est.