monumenta.ch > Hieronymus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 105, 3
Ad extremum, ne tu iure exspostulares, et diceres: Quid enim? Epistulam meam videras, et notae tibi manus in subscriptione signa deprehenderas, ut tam facile amicum laederes, et alterius malitiam in meam verteres contumeliam? Igitur ut ante iam scripsi, aut mitte eamdem epistulam, tua subscriptam manu, aut senem latitantem in cellula lacessere desine. Sin autem tuam vis vel exercere, vel ostentare doctrinam, quaere iuvenes et disertos et nobiles, quorum Romae dicuntur esse quamplurimi, qui possint et audeant tecum congredi, et in disputatione sanctarum Scripturarum, iugum cum Episcopo ducere. Ego quondam miles, nunc veteranus et tuas et aliorum debeo laudare victorias, non ipse rursus effoeto corpore dimicare; ne si me frequenter ad rescribendum impuleris, illius recorder historiae, quod Hannibalem iuveniliter exsultantem, Q. Maximus patientia sua fregerit. Omnia fert aetas, animum quoque: saepe ego longos Cantando puerum memini me condere soles. Nunc oblita mihi tot carmina: vox quoque Moerim Iam fugit ipsa. Et ut magis de Scripturis sanctis loquar, Berzellai ille Galaadites, regis David beneficia, omnesque delicias iuveni delegans filio , ostendit senectutem haec nec appetere debere, nec oblata suscipere.