monumenta.ch > Gregorius Magnus > 4 > 6 > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 104, 5
Nam quidem frater noster Episcopus, cum lectitari instituisset in Ecclesia cui praeest, interpretationem tuam, movit quiddam longe aliter abs te positum apud Ionam Prophetam , quam erat omnium sensibus memoriaeque inveteratum, et tot aetatum successionibus decantatum. Factus est tantus tumultus in plebe, maxime Graecis arguentibus, et inflammantibus calumniam falsitatis, ut cogeretur Episcopus Quid plura? coactus est homo velut mexdositatem corrigere, volens, post magnum periculum, non remanere sine plebe. Unde etiam nobis videtur aliquando te quoque in nonnullis falli potuisse. Et vide hoc quale sit, in eis litteris, quae non possunt collatis usitatarum linguarum testimoniis emendari.