monumenta.ch > Hieronymus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 104, 3
In hac autem epistula hoc addo, quod postea didicimus, ex Hebraeo Iob a te interpretatum, cum iam quamdam haberemus interpretationem tuam eiusdem Prophetae ex Graeco eloquio versam in Latinum: ubi tamen asteriscis notasti, quae in Hebraeo sunt, et in Graeco desunt; obeliscis autem, quae in Graeco inveniuntur, et in Hebraeo non sunt: tam mirabili diligentia, ut quibusdam in locis ad singula verba singulas stellas videamus, significantes eadem verba esse in Hebraeo, in Graeco autem non esse. Porro in hac posteriore interpretatione, quae versa est ex Hebraeo, non eadem verborum fides occurrit. Nec parum turbat cogitantem, vel cur in illa prima tanta diligentia figantur asterisci, ut minimas etiam particulas orationis indicent deesse codicibus Graecis, quae sunt in Hebraeis: vel cur in hac altera, quae ex Hebraeis est, negligentius hoc curatum sit, ut non eadem particulae locis suis invenirentur. Aliquid inde exempli gratia volui ponere: sed mihi ad horam codex defuit, qui ex Hebraeo est. Verumtamen quia praevolas ingenio, non solum quid dixerim, verum etiam quid dicere voluerim, salis, ut opinor, intelligis, ut causa reddita, quod movet, edisseras.