monumenta.ch > Hieronymus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 103, 1
Domino vere Sancto et Beatissimo Papae AUGUSTINO, HIERONYMUS in Christo salutem Anno praeterito per fratrem nostrum Asterium Hypodiaconum dignationi tuae epistulam miseram, promptum reddens salutationis officium: quam tibi arbitror redditam. Nunc quoque per sanctum fratrem meum Praesidium Diaconum, obsecro primum ut memineris mei. Deinde ut baiulum litterarum habeas commendatum, et mihi scias germanissimum, et in quibuscumque necessitas postulaverit, foveas atque sustentes; non quo aliqua re, Christo tribuente, indigeat; sed quo bonorum amicitias avidissime expetat, et se in his coniungendis maximum putet beneficium consecutum. Cur autem ad Occidentem navigaverit, ipso poteris narrante cognoscere.