monumenta.ch > Hieronymus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 102, 2
Absit autem a me, ut quidquam de libris tuae beatitutidinis attingere audeam. Sufficit enim mihi probare mea, et aliena non carpere. Caeterum optime novit prudentia tua, unumquemque in suo sensu abundare, et puerilis esse iactantiae, quod olim adolescentuli facere consueverant, accusando illustres viros, suo nomini famam quaerere. Nec tam stultus sum, ut diversitate explanationum tuarum me laedi putem: quia nec tu laederis, si nos contraria senserimus. Sed illa est vera inter amicos reprehensio, si nostram peram non videntes, aliorum, iuxta Persium, manticam consideremus. Superest, ut diligas diligentem te; et in Scripturarum campo, iuvenis senem non provoces. Nos nostra habuimus tempora, et cucurrimus quantum potuimus: nunc te currente et longa spatia transmeante, nobis debetur otium: simulque (ut cum honore tuo et venia dixerim) ne solus mihi de Poetis aliquid proposuisse videaris, memento Daretis et Entelli , et vulgaris proverbii: quod bos lassus fortius figat pedem. Tristes haec dictavimus: utinam mereremur complexus tuos, et collatione mutua vel doceremus aliqua, vel disceremus.