monumenta.ch > Hieronymus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Epistulae, 4, 102, 1
Domino vere Sancto, ac beatissimo Papae AUGUSTINO HIERONYMUS in Domino salutem. In ipso profectionis articulo sancti filii nostri Asterii Hypodiaconi, necessarii mei, beatitudinis tuae litterae ad me pervenerunt, quibus satisfacis, te contra parvitatem meam librum Romam non misisse. Hoc nec ego factum audieram, sed epistulae cuiusdam quasi ad me scriptae per fratrem nostrum Sysinnium Diaconum huc exemplaria pervenerunt: in qua hortaris me, ut παλινωδιαν super quodam Apostoli capitulo canam, et imiter Stesichorum inter vituperationem et laudes Helenae fluctuantem, ut qui detrahendo oculos perdiderat, laudando receperit. Ego simpliciter fateor dignationi tuae, licet stylus et ἐπιχειρήματα tua mihi viderentur: tamen non temere exemplaribus litterarum credendum putavi; ne forte me respondente, laesus iuste expostulares, quod probare ante debuissem tuum esse sermonem, et sic rescribere. Accessit ad moram sanctae et venerabilis Paulae longa infirmitas. Dum enim languenti multo tempore assideremus , pene epistulae tuae, vel eius qui sub tuo nomine scripserat, obliti sumus, memores illius versiculi: Musica in luctu importuna narratio . Itaque si tua est epistula, aperte scribe, vel mitte exemplaria veriora: ut absque ullo rancore stomachi in Scripturarum disputatione versemur: et vel nostrum emendemus errorem, vel alium frustra reprehendisse doceamus.