monumenta.ch > Hieronymus > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 100, 16
Itaque huiuscemodi rabiem contemnentes, divitias cultum Dei, et firmissimas possessiones castitatis et sanctimoniae, requiramus; adorantes Patris, et Filii, et Spiritus Sancti unam divinitatem; resurrectionem mortuorum incorruptibilem, et iugiter permanentem esse credentes. Neque enim fieri potest, ut eam mors superet, quae Christi passione firmata est, suscitans incorruptum et in aeternum permanens templum corporis sui. Oremus pro piissimis Imperatoribus; et observatione legis Dei, ieiuniorum praecepta decoremus: quia virtus absque ulla necessitate custodit sectatores suos, et sensum in cogitationes varias fluctuantem, de terrenis ad excelsa sublimat, nequaquam pulchritudinem corporum, sed conversationis ac morum ordinem contemplans, ostendens ei laetantium in coelo Angelorum choros, et docens splendentium disciplinarum fulgura, ut in praesenti saeculo quasi athleta fortissimus illatas sustineat plagas, et futuram pro his gloriam praestoletur: nequaquam vitiis subiacens, sed interiorem hominem desiderio sui ad aeterna sustollens; atque omnes impetus voluptatis, ratione compescens, illud cogitet quod futurus est, et quantum potest sustinere humana fragilitas, recedat a corporalium rerum sollicitudine, praeferens carnalibus spiritualia, ut etiam ipsum corpus despiciens, et praesentium voluptatum duriorem, sed meliorem vitam inire persuadeat, ut qui tum libidini serviebat, libertate bona serviat castitati, et retractus a praecipitiis, mollia ieiuniorum frena suscipiat. Etenim si absque rectore fuerit ac magistro corporum infirma natura, nec imperanti animo voluerit obedire, et sibi, et rectori concitat infinita naufragia, et pertrahit eum ad turpissimas libidines, ac barathrum voluptatum, ut nequaquam honesta consideret, sed fugiens bona, in coeno ac sordibus commoretur. Virtus vero cum aurigae modo animum rexerit, et quasi in curru stans, impetus eius et varios appetitus doctrinae habenis composuerit , de humilibus eum ad excelsa sublevat, invisibilia aeternaque pro visibilibus ostendens, mansionem in coelis parat, et amicos illi efficit eos, qui Dei ministerio servientes, spiritualibus deliciis perfruuntur: ut quod hic cernebat in imagine, ibi in veritate perspiciat, et maiorem solis radiis videat claritatem, quae nobis huc ex parte descendit, ut de minoribus ad maiora tendamus, et quasi per litteras ac syllabas ad legendum proficiamus: quia et illa his, et haec illis indigent. Ibi cum fuerimus beatorum iuncti consortio, audiemus: Euge serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam: intra in gaudium Domini tui .