monumenta.ch > Hieronymus > bnfGrec107.811 > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 100, 14
Sicut enim gubernatores magnarum navium, cum viderint immensum ex alto venire gurgitem, quasi venatores ferocissimam bestiam, spumantes fluctus suscipiunt, eosque prorae obiectione sustentant, flectentes in diversum gubernacula, et prout ventorum flatus et necessitas imperarit, stringentes funiculos, vel laxantes, cumque unda subsederit, ex utroque navis latere laborantia clavorum vincula dimittunt, ut parumper quiescentia venturo gurgiti praeparentur: qui cum rursus advenerit, stringunt clavorum capita, et palmulas dilatant, ut huc atque illuc scissis flatibus, aequalis sit utriusque lateris labor, et quod simul non poterat sustineri, divisim tolerabilius fiat: qui sui curam gerunt, imitantur exempli similitudinem, et divinorum dispensatione verborum, quasi gubernaculo, utentes, occurrunt haereticorum tempestati, et fluctibus, legem Dei pro arte retinentes, ut qui corruerant , suscitentur: qui stant, firmo perserverent gradu, et omnes in commune doctrinae opitulatione serventur. Quod enim gubernatori clavus, hoc animo est lex Dei: In qua Dominicum Pascha facientes, caritati Dei et proximi in mundo nihil aliud praeferamus, neque pro varietate humanorum casuum, qui huc illucque vertuntur, sententiam commutemus, ut quibus dudum pro potentia, turpi adulatione servivimus, si forte reflaverint venti, et paupertate divitiae, humilitate sublimitas, ignominia gloria fuerint immutata, in hostes repente vertamur, resistentes eis in faciem, quos, veneratione dignos ducebamus, temporibus, non fide necessitudinem ponderantes. Imo latentes inimicitias necessitatis tempore demonstrantes, et in similitudinem serpentium procedentes de foveis, ut non solum ingratissimi simus in eos, quorum beneficiis sustentabamur, gaudentes si nomina clientium possederimus, sed quasi perduelles eos usque ad sanguinem persequamur: deiectos prostratosque calcantes, quos dudum propter divitias suspiciebamus , pessimos omnium conclamantes, postquam opes paupertate mutaverint, laudantes potentiam, et infelicitatem calumniantes: nec pro rerum natura, sed pro varietate casuum honorantes aliquem, vel contemnentes: ut quos prius dominos et patronos vocabamus, eosdem quasi verberones, et servos nequissimos appellemus: atque ex omni parte appareat nostra iniquitas , dum aut indignos laudamus, aut dignos laude, obtrectatione persequimur, imitantes illud quod ad beatum Iob exprobrantes loquebantur, Pauca pro quibus peccasti, verberatus es .