monumenta.ch > Beda Venerabilis > 17 > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 100, 13
Ergo et qui volunt Domini festa celebrare, Origenis simulacra contemnant, et turpitudinem dogmatum illius ratione superent. Sicut enim Ethnicorum impiissimi errorem et consuetudinem praeferunt veritati, fabricantes in hominum similitudinem idola, et invisibilem blasphemantes Deum, dum formam et membra et organa genitalia in eis esse confingunt: nunc virum, nunc feminam confitentes, et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis , variarumque formarum: ita Origenes facilitate et impietate credentium, quasi delubra idolorum, tractatuum suorum monimentis demisit, quae nos auctoritate Scripturarum, et zelo fidei subvertentes, utamur illa similitudine: Ut etenim caementarii quadram volentes aedificare domum, aequales ex omni parte parietes metiuntur, eosque norma et perpendiculo dirigentes, quod animo depinxerint, opere exstruunt: et eiusdem mensurae per quadrum latera quatuor iungunt angulis sursum ac deorsum, coeptam aequalitatem, paulatimque incrementa servantes, ut materiae diversitatem iungat operis pulchritudo, et angulares lineas artifex structura custodiat: sic Ecclesiae praeceptores habentes testimonia Scripturarum, firma doctrinae faciunt fundamenta, et intrepidi permanent, offerentes opera sua Christo, atque dicentes: Confirma me in verbis tuis . Ipse enim, de quo scriptum est: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli , nos et eos qui sursum sunt, una solemnitate consociat, ad quam cursu celeri navigantes, rabiem contra nos haereticorum fluctuum velociter dissolvendam, minime formidemus.