monumenta.ch > Beda Venerabilis > 11 > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 100, 12
Nos ergo ad eum, qui ausus est scribere, ruina rationabilium creaturarum esse corpora fabricata, zelo fidei concitati loquamur: Si tibi huiuscemodi impietas placet, quomodo Paulus Apostolus scribit: Volo adolescentulas nubere, filios procreare ? Utrum idcirco praecepit nuptias, ut ex mulieribus nascentia corpora, ruentibus de coelo Angelis, et versis iuxta te in animas, carceres praepararent ? An ut in coniunctione maritali Dei sententiae serviens, conservet humanum genus? Si enim vult adolescentulas nubere, et filios procreare, per quas nascuntur corpora humana: corporibus autem propter poenas atque supplicia errantes animae uniuntur, nulli dubium, quin propter poenas animarum, et non propter generationis ordinem nuptiarum adolescentulis vincula tribuantur. Verum absit, ut ita esse credamus, et mariti, uxorisque foedera non ob benedictionem, sed ob peccatum iuncta credamus. Nec Adam et Evam plasmans Deus, propter animas de coelo ruentes et lapsas rationabilium creaturarum benedictione sociavit: Crescite et multiplicamini, dicens, et replete terram . Si enim propter peccata in coelis praecedentia ad terras missae sunt animae, ut corporibus ligarentur, mentitur Paulus scribens: Honorabiles nuptiae, et cubile immaculatum . Sed nequaquam ille mentitur. Igitur non propter ruinam animarum, corpora fabricantur: sed ut mundus successione nascentium, morientium damna compenset , et brevitatem humanae vitae vincat successione perpetua. Nam si ruentes iunctaeque corporibus benedicuntur a Deo, melioris conditionis erunt, postquam corpora susceperunt : quod si idcirco dicuntur, ut in ultionem peccatorum, corpora accipiant, quomodo benedicuntur in corporibus, in quae ob peccata venerunt? E duobus enim alterum erit: aut ante ruinam fuisse eas in benedictione, aut post ruinam iunctas corporibus nequaquam posse benedici. Si enim illam vitam benedictio sequitur, istam deserit: si ad istam transfertur, in illa non fuisse convincitur. Quod si et antequam ruerent, necdumque humanis corporibus vestirentur, fuerunt in benedictione, et ruentes, habentesque corpora, rursus benedictae sunt, similis erit iuxta benedictionis conditionem et prior vita, et posterior: quod nequaquam consequens est, quia peccatrices supplicia, non peccantes benedictionem merentur. Quidquid e duobus verum esse responderint, vitio subiacebit: dum isti nolunt ecclesiasticae doctrinae regulam custodire. Sive enim propter peccata de coelo animae corruentes instar carceris et catenarum corporibus illigatae sunt, respondeant, quomodo Adam et Eva, masculus et femina, viventes in corporibus benedicti sunt? Neque enim iuxta deliramenta eorum nudae animae vir et mulier appellantur, sed corpora quae sexum utrumque distinguunt. Sive ante corpora in coelestibus morabantur, et beata eis tunc erat, dignaque benedictione absque corporibus conversatio: qua ratione aut priusquam ruerent, benedictae sunt, aut postquam corruerunt, et in poenam ruinae crassis corporibus copulatae sunt, rursus benedictione donantur? Neque enim idipsum est benedictio atque supplicium, quae et nominibus, et operibus procul distant: nec possunt ullo modo inter se sociari, quas tanta dividit repugnantia. Quomodo autem et iustis multitudo liberorum pro benedictione promittitur? Propheta dicente: Qui minimus est, erit in millia: et qui novissimus, in gentem magnam.