monumenta.ch > Hieronymus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 100, 11
Sancta vero coelestisque solemnitas radios nobis sui splendoris emittens, nullis spatiis terminatur: cumque sanctorum certamina, et praesentis saeculi labor finem acceperint, succedet perpetuum gaudium, et aeterna festivitas. Unde perfecti viri animas suas ab omni errorum caligine separantes, iam nunc festa decantant: Introeamus portas eius in confessione, atria eius in hymnis , Salvatoris adventum laetis vocibus personantes. Cum enim in toto orbe regnaret malitia, et tenebras humanis oculis daemones offudissent, neque posset eis ullus opitulari, iuxta illud quod scriptum est: Respexi, et non erat qui auxiliaretur: consideravi, et nullus qui susciperet , ut finem haberet aliquando impietas, et destrueretur idololatriae fraudulentia, vivens Sermo Dei, nihil de nostra relinquens similitudine, absque solo peccato, quod substantiam non habet, novo modo ad nos venire dignatus est, ut fieret filius hominis , et permaneret Filius Dei, natus quippe ex Virgine, hoc tantum stultis mentibus credebatur, quod oculi demonstrabant. Ex operibus vero et signorum magnitudine Deus invisibilis a prudentibus cernebatur, quemque facies hominem demonstrabat, hunc virtutes significabant Deum, servilis formae vilitate coopertum. Quanquam enim tradiderint eum Iudaei, et crucifigendum vocibus impiis conclamarint, interfectione corporis eius Dominum blasphemantes: imo occisione carnis dominicae servi impietatis effecti, tamen ad mortem intrepidus accedens, ut nobis virtutis praeberet exemplum, Dominus gloriae in ipsa passione monstratus est, impassibilis divinitatis permanens maiestate, et carne passibilis, iuxta beati Petri repertus eloquium. Et ideo pro nobis patiens, non fugit mortem, ne nos timore mortis eius proprietate bellantes, victoriam perderemus. Nam si timuisset crucem, contraria his quae docuerat gerens, quis discipulorum eius libens pro religione pugnasset? Irridetur itaque a a stultis et incredulis, qui orbem terrarum suae subiecit fidei, et nominis Christiani sanctis largitus est dignitatem. Cumque magnitudo virtutum eius omnibus enitescat , blasphemare non cessant. Ille vero qui irridetur Deus, operibus demonstratus est, ut daemonum templa subverteret, ut Origenistarum impietatem argueret versipellem: quorum auctor Origenes, ita aures simplicium et leviorum sua persuasione decepit, ut solent in littora ex alto venientes illidi gurgites, et in semet spumanti mole confringi.