monumenta.ch > Hieronymus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 100, 10
Ergo qui ieiunia, id est, conversationem Angelicam imitantur in terris, meminerint illius dicti, Regnum Dei non est cibus et potus, sed iustitia, et gaudium, et pax, et laetitia . Isti per continentiam, brevi et parvo labore magna sibi et aeterna conciliant praemia; et multo plus accipiunt, quam offerunt, et futuri temporis gloria praesentes augustias mitigant, quia in hoc stadio pro virtute pugnantibus, finis erit aliquando certaminis. Nam qui pugnam incunt contra vitia, et sapientiae disciplinis suas animas dedicarunt, quantumque patitur humana conditio, scientiam appetunt futurorum, per speculum et imaginem, sensu et fide coelorum regna cernentes, consequentur aeterna praemia, et nullo temporum fine claudenda. Dies et nox certis horarum sibi succedunt spatiis, paulatimque decrescentes, quod amittunt, recipiunt, et quod recipiunt, tribuunt: ad eamdem mensuram bis in anno convenientes, nec manent in eodem statu, sed brevitate et longitudine horarum momenta discriminant, ut utilem mundo faciant temporum diversitatem. Nam que dies ordine et circulo suo de noctis temporibus mutuatur, et rursum nox recipit quod largita est: dumque vicissim et tribuunt, et accipiunt, et orbe quodam quod paulatim amiserant decrescentes, sensim crescentes recipiunt: creatoris Dei interpretantur sapientiam. Atque ex hac vicissitudine spatiorum vel menstruus lunae orbis efficitur, vel solis sua per vestigia revertentis annus impletur, dum crescunt, atque decrescunt, et lapsu praeteritorum futura succedunt, eadem semper atque alia tempora commutantur. Unde et luna prudentissimo Dei artificio condita, et formarum mutans varietates, ad plenitudinem tendit, et festinat ad diminutionem, ut quicquid crescens acquisierat, perdat amittatque decrescens. Nec stat in eodem statu, sed quibusdam gradibus ascendens atque descendens, de paupertate pergit ad divitias, et de divitiis redit ad paupertatem: ipsa diversitate formarum mutabilem et conditam se esse demonstrans. Quis vero possit digno sermone exprimere solis cursum, et anni circulum rationi menstruae sive lunari congruentem? Dum per quatuor volvitur tempora, et in se semper revertitur, eademque mensura conscendit atque descendit, et aeterno ordine labitur: ut quod lunare spatium triginta diebus implet ac noctibus, hoc solis cursus spatiis anni vertentis reficiat. Cumque ad aequalitatem diei noctisque pervenerit, et parumper in libra iusti cursus steterit, festinat ad inaequalitatem, deserens ad quod pervenerat. Quod puto Ecclesiasten, ne de alienis nostra fontibus hauriamus, in volumine suo dicere: Gyrans gyrando vadit spiritus, et in circulos suos revertitur spiritus , annuum solis cursum significantem. Eadem enim temporum rota in semet revertitur, rediens ad ea, unde profectus fuerat.