monumenta.ch > Hieronymus > bnfGrec107.811 > sectio 14 > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 100, 9
Quid memorem insignes Macchabaeorum victorias ? qui, ne illicitis carnibus vescerentur et communes tangerent cibos, corpora obtulere cruciatibus: totiusque orbis in Ecclesiis Christi laudibus praedicantur, fortiores poenis, ardentiores quibus comburebantur ignibus. Victa sunt in eis omnia crudelitatis ingenia, et quidquid ira persecutoris invenerat, patientium fortitudo superavit. Inter poenas magis paternae legis, quam dolorum memores: lacerabantur viscera, tabo et sanie artus diffluebant, et tamen sententia perseverabat immobilis: liber erat animus, et mala praesentia futurorum spe despiciebat . Lassabantur tortores, et non lassabatur fides: frangebantur ossa, et volubili rota omnis compago nervorum atque artuum solvebatur, et in immensum spirantia mortem incendia consurgebant: plenae erant ferventis olei sartagines, et ad frigenda sanctorum corpora terrore incredibili personabant; et tamen inter haec omnia paradisum animo deambulantes, non sentiebant quod patiebantur, sed quod videre cupiebant. Mens enim Dei timore vallata flammas superat, varios tormentorum spernit dolores. Cumque semel virtuti se tradiderit, quidquid adversi evenerit, calcat, et despicit. Qualis fuit Paulus scribens: In his omnibus superamus, per eum, qui nos dilexit . Quod enim sustinere non potest carnis fragilitas, naturali infirmitate superata, vincit animus, fide colloquens Deo.