monumenta.ch > Hieronymus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 100, 7
Docet nos sancti Danielis historia, et trium puerorum virtus, consona appetere et honorare ieiunia, qui, ut longum sermonem brevi explicem compendio, in servitutem libertate mutata, cum captivi debuerant desiderare delicias, contempserunt Babylonias dapes, et simplicem cibum regali mensae praetulerunt. Praeceperat quippe rex Nabuchodonosor eunuchorum principi, ut de filiis captivitatis Israel, et de regio semine pueros, in quibus nulla esset macula, pulchros corpore, et aptos ad sapientiam perdiscendam, introduceret palatium, et essent in aula regis, discerent litteras ac linguam Chaldaeorum, et de reliquiis mensae eius viverent, atque inde accepta vina potarent . Eliguntur itaque de tribu Iuda, Daniel, Ananias, Azarias, Misael, et genere concordes, et fide, quorum nobilitatem dura non mutaverat servitus. E quibus Daniel, sicut Scriptura testatur, Posuit in corde suo non coinquinari de mensa regis . Tres quoque pueri non minus religione quam propinquitate sociati, suscipiunt viri consilium, et approbant sapientiam, simulque eunuchorum principem deprecantes, Dei opitulante clementia, impetrant quod desiderant, et in terra captivitatis servant generis nobilitatem: nam timentem praepositum, ne aliorum puerorum vultus hilarior capitali se poenae addiceret, ratione et consilio leniunt, his verbis loquentes: Tenta pueros tuos diebus decem, et detur nobis de seminibus, et comedemus, et aquam bibemus, et appareant in conspectu tuo vultus nostri, et vultus puerorum qui comedunt de mensa regis, et sic ut videris, ita facies cum servis tuis . Videbat enim et virtutis desiderium Dei clementia sustentatum, quodque continentia pulchra et fortia corpora conservaret, et omnem deformitatem fides vinceret, et nitorem pulchritudinis nulla macies commutaret.