monumenta.ch > Hieronymus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 100, 6
Nec putemus, fratres carissimi, certamen esse perpetuum, ut idcirco lassemur; sed sciamus finem huius coronam esse iustitiae, quam nulla saeculorum corrumpit aetas. Studium vitae istius et certaminis temporale est, qui autem inoffenso cucurrerint gradu, et ad calcem venerint praemiorum, novas invenient mansiones, victoriam canticis demonstrantes. Itaque gratia Domini triumphos nobis de sceleratissimis daemonibus pollicente, ieiunia rite celebremus, ut solemnitatis quoque rite participes simus. Nequaquam diebus Quadragesimae, sicut luxuriosi divites solent, vini poculum suspiremus, neque in procinctu et praelio, ubi labor et sudor est necessarius, carnium edulio delectemur. Crapula quippe et ebrietas, et caeterae huius vitae illecebrae opulentissimum animarum thesaurum exhauriunt, et sementem scientiae doctrinaeque uberrimam sui admixtione suffocant. Quamobrem Dominus atque Salvator provocans discipulos suos ad rigorem continentiae, loquebatur: Attendite vobis, ne forte graventur corda vestra crapula et ebrietate, et curis huius vitae, et superveniat in vos repentina dies illa: tanquam laqueus enim superveniet in omnes, qui sedent super faciem omnis terrae . Surgite: abeamus hinc , quos ob negligentiam sui poenae illico consequentur. Qui autem legum praecepta custodiunt, ignorant vinum in ieiuniis, carnium esum repudiant, et insatiabilem avaritiam Dei timore compescunt. Unde ad continentes Scriptura quotidie clamitat: Vinum et siceram non bibent . Et e contrario Iudaei ob culpam audiunt: Dabatis bibere sanctis vinum et prophetis . Non possunt suscipere correptionem, qui luxuriae oblectatione capiuntur, neque ventris ingluviem ratione et consiliis refrenare amore ieiunii, qui desidia et peritura cito voluptate, studium virtutis infamant, non erubescentes vinum clam bibere, et avidis faucibus arbitros declinantes, in cubiculis mulsa potare, ut inediam et ieiunia, quae ultro appetere debebant, ieiuniorum tempore, luxuria et ebrietate commutent: nescientes quod, etiam si hominum conscientiam fugiant, et clausis parietibus vescantur carnibus, atque aves altiles diebus Quadragesimae, et propinquante Pascha immundis manibus lacerent, tristi vultu foris ieiunia promittentes, corripiat huiuscemodi Dominus, et dicat: Iniquitates magnas faciunt isti, ut recedant a sanctis meis. Non decet ieiunantes tempore agonis et praelii vesci carnibus, monente Scriptura: Affligetis animas vestras . Neque phasides aves sollicito labore perquirere, et garrulas volucres, earumque pinguedinem hianti ingerere gulae. Nec investigare magni pretii coquos, qui ventris rabiem iure multiplici, et carnibus contusione mutatis, diversoque ciborum sapore demulceant: fumantibus pateris, et nidore sui furori gutturis blandientibus, cum in iniuriam continentiae diversi saporis et coloris vina quaerantur.