monumenta.ch > Hieronymus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 100, 5
Ad solemnitatem igitur properemus, atque dicamus: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Christi . Dabit, dabit, inquam, laborantibus gaudium, et ieiunantibus benedicens loquetur: Erunt domui Iudae in gaudium et laetitiam, et in solemnitates bonas, et laetabimini: veritatem ac pacem diligite : non est enim omnium solemnitas, sed domui Iudae, id est, Ecclesiae Christi. Igitur quia secundum Psalmistam, Tempus faciendi Domino : et Paulus scribit: Nox praecessit, dies autem appropinquavit. Abiiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis, sicut in die honeste ambulemus, non comessationibus et ebrietatibus, non cubilibus et impudicitiis, non contentione et aemulatione: sed induite Dominum Iesum Christum, et carnis curam ne feceritis in desideriis . Iustum est cunctos Domini timore purgatos dignam peragere solemnitatem, continentiis quoque ac ieiuniis redimere castitatem, et dormientem sensum vigili suscitare fide, imitarique sapientissimum Danielem, de quo scribitur: Est vir in regno tuo, in quo est spiritus Dei, et in diebus patris tui vigilantia et sapientia inventae sunt in eo . Qui enim curam sui gerunt, ut ad meliora proficiant, habentes legem quasi fortissimum ducem, parent imperiis eius, et venientia contra se peccata subvertunt, splendore operum illustrantes Paschae festivitatem: et securitate conscientiae, perturbationum iacula negligentes, spe anticipant victoriam. Qui autem horum imitatores sunt, antequam ineant praelium, desiderio virtutis palmam occupant triumphorum, coronamque victores lubricae voluptatis in coelestibus possident, revelata facie, animo contemplantes, vociferabuntur et dicent: Dominus Deus, fortitudo mea, et ponet pedes meos in consummationem, super excelsa statuens me, ut vincam in cantico eius.