monumenta.ch > Hieronymus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 100, 3
Qui exuenda vitia. Dicat aliquis, quod si tantam habent vitia fortitudinem, et plurimos usque adeo blanda persuasione supplantant: quid debent agere, qui peccare se sentientes, cupiunt mutare peccata virtutibus, et amore meliorum peiora contemnunt? Audiant huiuscemodi loquentem Moysen: Peccasti? desine, fine peccati priora subvertens, et efficacissimo medicamine vitia emendans cessatione vitiorum: dulces malae vitae illecebras, et blandientes corporis voluptates, quasi noxia venena declina. Nec per lubricam et mollem deliciarum ingrediaris semitam: quia ieiuniis et continentia solemnitas apprehenditur, et vix laborantes atque sudantes mala bonis possumus immutare, et repugnantes opprimere voluptates. Pauci sunt, qui caleatis vitiis tramitem teneant veritatis, dum malitia innumeris nocendi utitur artibus, et vinci non potest, nisi sapientiae desuper fulciamur auxilio, clamantis nobis atque dicentis: Noli timere, quia tecum sum . Mali interitus est, mala ultra non facere: radix vitiorum legis scita contemnere. Ut peccata germinat negligentia, ita sollicitudo virtutes parit. Lex custodita fugat ignominiam, neglecta parturit poenas: et quanto, si despiciatur, severi iudicis imitatur truculentiam, tanto, si servetur, clementissimi patris exhibet mansuetudinem. IGITUR PECCATI cessatio virtutis principium est. Medicina praeteritorum, ac praesentium, futurorumque vitiorum legis indefessa meditatio: quae cum possessoris sui habuerit securitatem, cunctis perturbationibus caret. Sapientia quippe in nobis operatur bonum: postquam ei mundum cordis praebuerimus habitaculum, et cogitationes in opera verterimus. Nec ambigitur, quin in utramque partem, vel faciendi, vel non faciendi bona, habeamus liberam facultatem, et oppressis pravis, recta nascantur: tuncque virtutum inter se concinit chorus, cum vitiorum in animis fuerit solitudo. Sicut enim continentia in corporibus nostris obtinens principatum, infirmitates nasci prohibet, et amatores sui nec debilitat, nec occidit, praeteritosque languores in pristinam restituit sanitatem, et expellens quod contra naturam est, revocat ea quae naturae congrua sunt, ut aequali temperamento vitae huius ratio conservetur: sic anima legum iussa conservans, quantum recipere potest humana natura, a malorum contagione secernitur, et ex omni parte sollicita, seque circumspiciens, nihil ad se introire permittit, quod contrarium sit praeclaris cogitationibus. Quin potius in templum versa Dei, coelesti iugiter solemnitate perfruitur, habens divitias, observantiam legis, quae iacentes suscitat, malosque puniens, alios corrigit, et semper clamans: Numquid qui cecidit, non resurget? aut qui aversus est, non revertetur ? spem salutis largitur poenitentibus: dum monet, ut prosit: corripit, ut emendet: pudoremque pristinorum iniiciens peccatorum, facit meliora sectari: quae appetere nemo possit, nisi prius conscientiae vulnera condemnarit.