monumenta.ch > Hieronymus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 100, 2
Prohibenda peccata. Quae cum ita sint, qui possunt prohibere peccantes, et laboris fuga inertique silentio dissimulant, et crescere patiuntur mala, participes eorum rectissime iudicabuntur, qui auctores scelerum sunt, et negligentiae poenas luent: dum irrationabile otium sudori ulciscentium praetulerunt, malentes quietem culpabilem, quam severitatem vitia succidentem. Si enim recedamus a vitiis, penitus interibunt, et eorum fraudulenta dulcedo siccabitur; omnisque impetus voluptatis quodam, ut ita dicam, languore torpescit: quando mens nostra fuerit virtutis hospitium. Legis recordatio non sinit peccata generari, nec ea crescere patitur; cumque futurum tribunal et formidolosum iudicii diem cogitaverint, tum principii diem, medium, finemque peccati prohibebit, et amaros illius fluctus, atque intumescentes gurgites usque ad ipsum fontem, venasque siccabit; virtus lege comitata vitiorum opprimet semina, et animum de humilibus ad excelsa sustollet. E contrario vitia, nisi coerceantur, superbiunt, et obedientes sibi ad inferna detrudunt; cumque semel possederint animas, opprimunt eas illecebris voluptatum, nec sinunt iuxta humani corporis statum in sublime, erectumque suspicere, sed instar pecudum ad terrena declinant. De quibus Psalmista testatur, dicens, Vocaverunt nomina sua in terris suis .