monumenta.ch > Hieronymus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 99, 1
BEATISSIMO PAPAE THEOPHILO HIERONYMUS. Ex eo tempore quo Beatitudinis tuae accepi Epistulas, iuncto Paschali libro, usque in praesentem diem, ita et moerore luctus, et sollicitudine, ac diversis super statu Ecclesiae hinc inde rumoribus exagitatus sum, ut vix volumen tuum potuerim in Latinum sermonem vertere. Optime enim nosti iuxta, veterem sententiam, Non esse tristem eloquentiam: maxime si ad aegritudinem animi accedat corporis aegritudo. Et hanc ipsam Epistulam febre aestuans, et quintum iam diem decumbens lectulo, nimia festinatione dictavi: breviter indicans Beatitudini tuae, magnum me laborem sustinuisse in translatione eius, ut omnes sententias pari venustate transferrem, et Graecae eloquentiae Latinum aliqua ex parte responderet eloquium.