monumenta.ch > Hieronymus > sectio 26

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 98, 26
Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos omnes qui mecum sunt fratres. Et hoc necessario scribimus, ut sciatis pro sanctis et beatis Episcopis qui in Domino dormierunt, ordinatos esse in Lemnado pro Herone, Naseam: in Erythro pro Sabbatio, Paulum: in Omboes pro Sylvano, Verrem. His ergo scribite, et ab his accipite pacificas, iuxta ecclesiasticum morem, litteras.