monumenta.ch > Hieronymus > ad Corinthios I, 9 > sectio 24

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 98, 24
Forsitan haec audientes, ecclesiasticae congregationis amor subeat, et recordentur fraternae in commune laetitiae, et hymnorum, quibus cum caeteris Dominum concinebant, frigusque odiorum dilectionis calore commutent, et intelligant nos medicos, non inimicos, indulgentissimos patres, non hostili tumentes superbia. Neque enim fieri potest, ut quos salvari volumus, perire cupiamus, et non eis ecclesiasticam virgam converti in baculum: si tamen relinquentes errorem, veritatem sequi velint, et omittere temeritatem lascivientium puerorum. Sin autem respuunt eam, et contemnentes ecclesiasticam disciplinam, elevant cornu suum contra regulas eius, et salutaria spernentes consilia, proiiciunt retrorsum, audiant Dominum comminantem: Homo qui fecerit in superbia, ut non audiat Sacerdotem, qui stat ad ministrandum in nomine Dei tui, vel iudicem, quicumque fuerit in diebus illis, morietur homo ille, et auferes malum de Israel, et omnis populus audiens timebit, et non impie aget ultra . Verum ne occupati circa vulneratorum curationem, nostri immemores simus, et propria negligamus, ac iuxta quod scriptum est: Aliis praedicantes, ipsi reprobi inveniamur , commonemus stantes, ut caveant: ne dum iacentibus manum porrigunt, ipsi corruant, et ut servantes ecclesiasticam disciplinam, futurum iudicium reformident.