monumenta.ch > Lucanus > sectio 506 > sectio 23

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 98, 23
Vos autem obsecro, fratres, ut in commune oremus pro eis, et prophetali voce dicamus: Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum? et plorabo die ac nocte vulneratos filiae populi mei : Dei misericordiam deprecantes, ut liberet eos errore quo vincti sunt: et odium, quo adversum nos frustra insaniunt, amore commutent. Unde et nos obliti iniuriarum, indulgentissimo eos cupimus recipere sinu, et illorum sanitatem et conversionem ad Deum, propriam sanitatem et gloriam computamus. Et si aliter non possunt curari, nisi nostra humilitate, ultro eis satisfaciamus; nihil eis intulimus iniuriae, nihil nocuimus, tametsi indignantur, et saeviunt contra Ecclesiae medicamina, quibus vulneratis sanitas redditur. Nos quae scimus, loquimur, et quae didicimus, praedicamus: orantes, ut qui ecclesiasticas despiciunt regulas, normam recipiant veritatis, nec propter hominum confusionem, per quam difficulter errantes corrigi solent, perdant utilitatem poenitentiae. Et nunc dicimus, et ante praediximus, et idem frequenter ingerimus, vagari eos nolumus, nec per alienas errare provincias, sed ad extorres et furibundos cum Propheta clamamus, et loquimur: Salvamini de terra, et revertimini, et nolite stare: recordamini qui procul estis a Domino, et Ierusalem ascendat super cor vestrum .