monumenta.ch > Hieronymus > sectio 19

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 98, 19
Quapropter si volunt cum Ecclesia dominicum Pascha celebrare, qui auctoritati Scripturarum Origenis praeferunt deliramenta, audiant inclamantem Deum: Et non ostendi illa tibi ut ambulares post ea: Ac Prophetam lacrymabiliter commonentem: O o fugite de terra Aquilonis, dicit Dominus, quia a quatuor ventis congregabo vos, in Sion salvamini, qui habitatis filiam Babylonis . Ut erroris tenebras, frigusque ignorantiae relinquentes, ad ortum solis iustitiae, iuncti magorum studiis convertantur, et inhabitantes calidissimam plagam coeli, quae in Scripturarum fervore sentitur, pastores ecclesiasticos, spreta Origenis amentia, sciscitentur, et dicant: Ubi est qui natus est rex Iudaeorum ? Cum illum invenerint iacentem in praesepi, humili videlicet eloquio Scripturarum, offerant ei aurum, et thus, et myrrham: id est, fidem probatam, et omni veritatis splendore fulgentem, conversationisque beneolentis fragrantiam, et continentiam, luxum voluptatis, et fluitantia carnis incentiva siccantem. Qui enim post crebras commonitiones, ecclesiasticae fidei contradicunt, duplici languore detinentur, nequitia, et imperitia, et in morem serpentum toti ad terrena conversi, adhaerentesque humo, bonis mala praeferunt, nec noverunt, quae sit differentia vitiorum atque virtutum, et de sanctis Scripturis in correptionem, et sanitatem sui medicamenta contemnunt, in morem praegnantium mulierum, veritatis fastidia sustinentes, quae solitos cibos respuunt, et noxia quaeque sectantur; nec valent contra veritatis radios clarum animae lumen intendere: despicientes ecclesiasticam disciplinam, quasi porci volutantur in coeno, et unguenta contemnunt. Sed iustum est, ut saltem de exemplis quae inferimus recipiant sanitatem. Sicut enim oculo officit lippitudo, et totum corpus depopulatur febris, aes quoque et ferrum paulatim rubigo consumit, ita dogmatum perversorum perniciosa contagio animarum negligentium pulchritudinem violat, et deformi eas mendaciorum pallore perfundit. Obsecro, fratres, ut ignoscatis dolori meo, sceleratas doctrinas in medium proferenti. Licet enim per Babyloniae flumina transierimus, ut captivos ibidem commorantes ad festivitatem Ierusalem pergere suaderemus, tamen misericordia Dei ipsi captivitatem non sensimus, prosperis ventis Scripturarum vela pandentes. Nec obruerunt nos doctrinae haereticae gurgites intumescentes, nec mendaciorum tempestas terruit, neque torrentes iniquitatis in medio eorum pelago pertraxerunt, ubi iuxta Psalmistam canentem, Reptilia quorum non est numerus , et Draco diabolus commorantur, venenatissimum animal sanctorum lusibus patens: nec, ut cuncta brevi sermone concludam, ex omni parte ventorum flabra consurgentia ecclesiasticam navem subvertere potuerunt, et studiorum nostrorum saevo turbine operire remigium. Et cum Salvatore Domino, instar discipulorum illius, navigantes transfretavimus, et portum quietis intrantes, pulcherrimum divinorum voluminum littus amplectimur; varios carpentes flores scientiae, et nivea membra sapientiae pressis figentes osculis, in eius haeremus amplexibus, et si Dominus concesserit, viventes cum ea, et in illius perseverantes amore, cantabimus: Amator fui pulchritudinis eius . Quotquot enim diligentius Scripturas sanctas legunt, et per picta sermonum coelestium prata discurrunt, hac beatitudine perfruuntur . Qui autem relinquentes dominicae solemnitatis virorem, ad deserta transcendunt, in morem urbium quae absque muro sunt, hostiles daemonum impetus sustinent.