monumenta.ch > Hieronymus > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 98, 18
Calcemus quod coepimus, et sensum nostrum plenius explicemus. 'Si omnes gentes quasi stilla de situla, et quasi momentum staterae reputatae sunt, et quasi saliva reputabuntur:' per quae verba omnium creaturarum vilitas et parva substantia demonstratur, ut appareat incomparabilis sublimitas Dei; ergo et fortitudo eius, sicut stilla de situla, et sicut momentum staterae, et saliva hominis reputabitur, si, iuxta Origenem, tanta fabricatus est, quanta poterat sua virtute comprehendere: et necesse est numero mensuraeque factorum, Dei fortitudinem coaequari, si non potuit facere maiora quam fecit. Verum non puto quempiam, non dico hominum, sed ne daemonum quidem haec de co audere confingere, quae ille et sensit, et scripsit, tantam Deum fecisse materiam, quantam ornare poterat et in rerum formas dividere. Quae sentiens, rursum discat a nobis, non quanta fecit Deus, tanta facere poterat, sed quantam mensuram rerum ordo poscebat, tanta fabricatus est Deus, multo maiorem habens et artem et fortitudinem, quam ea quae facta sunt, numerum atque mensuram. Et hoc sciat Prophetarum testimoniis comprobari, e quibus ait: Operuit coelos virtus eius: Et alter clamitat: Terram autem sicut nihili fecit: ut maiorem Dei esse virtutem his quae facta sunt, praedicarent . Porro quod dixit: terram sicut nihili fecit, de universis creaturis Apostolus interpretans loquitur: Qui vocat ea quae non sunt, tanquam sint . Ut et per haec verba discamus, maiorem esse fortitudinem Dei, quam ea quae ab illo facta sunt. Et non erubescit contra Dei fortitudinem disputans dicere, quod tantum possit Deus, quantum ei ad operandum materia ministrarit! Nec intelligit aliam naturam esse factorum, et aliam eius qui factor est Deus, neque posse tantum illam de qua aliquid fit, quantum is potest, qui ex ea aliquid fabricatur: diversarum enim substantiarum diversa est virtus atque conditio.