monumenta.ch > Hieronymus > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 98, 16
Aliam rursus Filio Dei nectit calumniam, et his verbis loquitur. Sicut Pater et Filius unum sunt, ita et anima, quam assumpsit Filius, et ipse Filius Dei unum sunt. Nec intelligit Patrem et Filium unum esse propter communionem substantiae, et eamdem divinitatem: Filium autem Dei et animam eius diversae, et multum inter se distantis esse naturae. Etenim si sicut Pater et Filius unum sunt, sic et anima Filii et ipse Filius unum sunt, unum erit Pater cum anima Salvatoris, et ipsa dicere poterit: Qui videt me, videt et Patrem . Sed non est ita: absit hoc ab ecclesiastica fide, Filius enim et Pater unum sunt, quia non est inter eos diversa natura; anima autem et Filius Dei et natura inter se discrepant, et substantia, eo quod et ipsa a Filio condita, sit nostrae conditionis atque naturae. Si enim sicut Pater et Filius unum sunt, sic anima Filii Dei et ipse Filius unum sunt, unum erit, ut iam diximus, anima et Deus Pater; et anima Salvatoris, splendor gloriae et forma substantiae eius esse credetur. Verum hoc dicere impium est atque blasphemum. Eiusdem igitur impietatis est, Filium et animam illius unum dicere, atque Patrem et Filium esse unum negare. Rursum immemor sui, contraria sibi loquitur, ait enim: Anima quae turbata est, et tristis effecta , non erat ipsa unigenitus et primogenitus omnis creaturae, nec Verbum Dei, quod conditionem animae superans, et vere Filius Dei in evangelio loquebatur: Potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi illam . Ergo si melior est et potentior Filius Dei anima sua, quod nulli dubium est, quomodo anima illius in forma Dei esse poterat, et aequalis Deo quam cum dicat se evacuasse, et servi assumpsisse formam; omnes haereticos magnitudine blasphemiae superat. Si enim in forma Dei, et aequalis Deo Verbum Dei est, in forma autem Dei et aequalitate eius anima Salvatoris est, quomodo poterit inter aequalia aliud esse maius, aliud minus? Ea enim quae inferioris naturae sunt, sublimiorem naturam atque substantiam sui deiectione testantur.