monumenta.ch > Hieronymus > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 98, 14
Simili errore deceptus, et nesciens quid loquatur, eorum qui nolunt Dei providentiam usque ad omnes creaturas, et mundi inferiora descendere, sed tantum in coelorum regionibus commorari, ut scilicet id umbra fecerit Petri, quod implere Salvatoris fortitudo non quiverit. Sed et ad illa veniamus: Apostolo enim de primogenito Filio Dei perspicue proclamante: 'Hoc intelligat unusquisque in nobis, quod et in Christo Iesu, qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed seipsum exinanivit, formam servi accipiens' : ille ausus est dicere, quod anima Salvatoris se evacuaverit, et formam servi acceperit, ut Ioannes mentitus esse credatur, qui ait: Verbum caro factum est , similem nostrae conditioni ingerens Salvatorem, dum non est ipse qui se evacuavit, et formam servi accepit: sed anima illius; et fidem, quae omnium confessione firmata est, sua impietate dissolvit. Si enim anima Salvatoris est, quae fuit in forma Dei, et aequalis Deo, iuxta Origenis insaniam, aequalis autem Deo Filius Dei est, et quod aequale Deo est, eiusdem convincitur esse substantiae, ipse nos disputationis ordo perducit, ut unius naturae animam et Deum esse credamus. Quod cum dicat, sequitur, ut nostras quoque animas non alterius a Deo naturae esse contendat (nullique dubium, nostras animas, et animam Salvatoris unius esse substantiae) ut iam factor atque factura unius naturae sint. Et quomodo in Christo creata sint omnia, si animae hominum eiusdem cum creatore substantiae sunt? Verum non est ita, fratres, nec anima Salvatoris, sed ipse Filius Dei cum esset in forma Dei, et aequalis Deo, se exinanivit, formam servi accipiens. At Origenes in profundum impietatis demersus coenum, non intelligit se Gentilium esse participem, qui idola pro Deo venerantes: 'dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt, et immutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis' : quod et iste incurrens, simili errore deceptus est: in forma enim et aequalitate Dei animam Salvatoris affirmans, sicut superior sermo memoravit, impietati ethnicae aequalis est. Ut enim illi immutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, dicentes, deos esse qui non erant; sic iste immutavit gloriam incorruptibilis Dei, in forma illius et aequalitate animam Salvatoris asserens, quae creata est; et hanc se evacuasse, et non Verbum Dei ad terrena venisse, sicut Apostoli affirmat auctoritas.