monumenta.ch > Hieronymus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 98, 12
Sed et illud a solemnitate Christi Origenem alienum facit, quod Principatus, Potestates, Fortitudines, Thronos, ac Dominationes, non ab initio in hoc conditas refert, sed post creationem sui aliquo honore dignas factas, et aliis suis similibus propter negligentiam ad inferiora delapsis, has inclytis nominibus appellatas: ut (iuxta errorem eius) non eas condiderit Deus Principatus et Potestates, et reliqua: sed aliorum peccata illis materiem tribuerint gloriarum. Et quomodo Paulus Apostolus scribit: 'In Christo creata sunt omnia in coelis, et in terra, visibilia et invisibilia, sive Throni, sive Dominationes, sive Principatus, sive Potestates, omnia per illum, et in illo creata sunt, et ipse est ante omnia :' si intelligeret vim verbi per quem dicitur: Creata sunt omnia, nosset utique ab initio ita eas conditas, et non aliorum socordiam, et in inferiora prolapsum, occasionem dedisse Deo, ut illas, Principatus, et Potestates, et Fortitudines reliquas nominaret: maxime cum creaturarum pulchritudo consistat in ordine dignitatum. Sicut enim de sole et luna, et stellis scriptum est: 'Fecit Deus duo luminaria magna: luminare maius, ut praeesset diei, et luminare minus, ut praeesset nocti, et stellas, et posuit illas in firmamento coeli, ut lucerent super terram' , nec praemium bonorum operum reciperent, ut post conditionem sui in firmamento coeli lucerent, et diebus sive noctibus succederent; sic Principatus et Potestates, quae in coelorum regionibus conditae sunt, non post bona opera in haec profecisse sentimus, sed sic ab initio conditas: neque enim Origenis et discipulorum eius imitamur errorem, qui putant in similitudine daemonum et diaboli, qui propria voluntate talia nomina officiaque sortiti sunt, Principatus et Potestates, Virtutes et Thronos, et Dominationes post conditionem sui, boni aliquid perpetrasse, ut aliis ad inferiora delapsis, ad excelsa conscenderent, et his nominibus insignirentur, habentes postea, quod prius non habuerant. Quae dicentes, non intelligunt, Pauli se sententiae contraire, in Christo creatos Principatus, et Potestates, et Thronos, et Dominationes, loquentis. Quod autem dicit, creatos, nulli dubium est, quin sic ab exordio conditi sint, et non postea istiusmodi acceperint dignitates.