monumenta.ch > Hieronymus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 98, 11
Quid sibi autem vult, crebro animas et vinciri corporibus, et ab eis dividi praedicare: et multas nobis inferre mortes? ignorans Christum idcirco venisse, non ut post resurrectionem corporibus animas solveret, aut liberatas rursus aliis corporibus indueret, et de coelorum regionibus descendentes, sanguine et carne vestiret; sed ut semel corpora suscitata incorruptione et aeternitate donaret. Sicut enim Christus mortuus ultra non moritur, nec mors ei dominabitur; ita nec corpora suscitata post resurrectionem secundo, vel frequenter intereunt, nec mors eis ultra dominabitur, neque in nihilum resolventur: quia totum hominem Christi salvabit (f. salvavit] adventus.