monumenta.ch > Hieronymus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 98, 10
Quae enim illum ratio, quis disputationum ordo perduxit, ut allegoriae umbris et cassis imaginibus Scripturarum tolleret veritatem? Quis Propheta sentire docuit, propter ruinam et lapsus de coelis animarum, Deum esse compulsum corpora fabricare? Quis, iuxta beatum Lucam , eorum qui viderunt et ministri fuerunt sermonis Dei, huic tradidit ad docendum, negligentia, et motu, et fluxu de altioribus rationabilium creaturarum, provocatum Deum mundi huius condere diversitatem? cum creationem eius Moyses explicans dixerit, nec indicaverit propter aliquas causas praecedentes, de rationabilibus sensibilia, de invisibilibus visibilia, de melioribus peiora prolata, quod apertissime Origenes praedicat. Dicit enim propter peccata intelligibilium creaturarum mundum esse coepisse; nolens Pascha celebrare cum sanctis, neque cum Paulo dicere: Invisibilia Dei, a creatura mundi per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur : Nec cum Propheta vociferari: Consideravi opera tua, et obstupui. Aliter enim mundi pulchritudo subsistere non valebat, nisi eum varius creaturarum implesset ornatus. Denique sol et luna, duo magna luminaria, et stellae reliquae antequam hoc essent, in quod eas creatas quotidiani cursus testatur officium, non erant absque corporibus, nec propter aliquas causas, simplicitatem pristinam relinquentes, corporibus circumdatae sunt, ut ille somniat, contraria fidei dogmata struens. Nec animae in coelorum regionibus aliquid peccaverunt, et idcirco in corpora relegatae sunt. Si enim hoc ita esset, oportuerat Salvatorem nec ipsum corpus assumere, et animas de corporibus liberare debebat eo tempore, quando in baptismate peccata dimittit; statim baptizatum de corporis vinculis solvere, quae propter peccata in condemnatione peccati facta commemorat. Sed et resurrectionem corporum frustra pollicetur, si expedit animabus absque gravitate corporum ad coelum levius subvolare. Ipse quoque resurgens carnem suam suscitare non debuit, sed solam divinitati animam copulare, si melius est absque corporibus quam cum corporibus vivere.