monumenta.ch > Hieronymus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 98, 9
Sciant igitur se huius solemnitatis alienos non posse nobiscum celebrare Dominicam passionem, qui Origenem, ut loquar aliquid de fabulis Poetarum, hydram omnium sequuntur haereseon, et erroris se habere magistrum et principem gloriantur. Quamvis enim innumerabiles texuerit libros, et garrulitatis suae, quasi damnosae possessionis mundo reliquerit haereditatem, tamen scimus lege praeceptum: Non poteris constituere super te hominem alienum, quia non est frater tuus . Qui enim diverso tramite ab Apostolorum regulis aberravit, quasi indignus et profanus choro Christi, et consortio mysteriorum eius, de solemnitate Christi eiicitur: et a patribus, maioribusque natu, qui Salvatoris Ecclesiam fundaverunt, procul pellitur philosophorum pannos laceros ac veteres nitens novo et firmissimo Ecclesiae consuere vestimento, et veris falsa sociare, ut ex illorum vicinitate fortior probetur infirmitas, et huius pulchritudo violetur.